Thesauros › Literature › Epic › Aeneid

Aeneid

←
Aeneid Virgil

Book 3

 
vittis et sacra redimitus tempora lauro,
 
occurrit; veterem Anchisen adgnovit amicum.
 
Iungimus hospitio dextras, et tecta subimus.
 
Templa dei saxo venerabar structa vetusto:
 
Da propriam, Thymbraee, domum; da moenia fessis 85
 
et genus et mansuram urbem; serva altera Troiae
 
Pergama, reliquias Danaum atque immitis Achilli.
 
Quem sequimur? Quove ire iubes? Ubi ponere sedes?
 
Da, pater, augurium, atque animis inlabere nostris.
 
Vix ea fatus eram: tremere omnia visa repente, 90
 
liminaque laurusque dei, totusque moveri
 
mons circum, et mugire adytis cortina reclusis.
 
Submissi petimus terram, et vox fertur ad auris:
 
Dardanidae duri, quae vos a stirpe parentum
 
prima tulit tellus, eadem vos ubere laeto 95
 
accipiet reduces. Antiquam exquirite matrem:
 
hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris,
 
et nati natorum, et qui nascentur ab illis.
 
Haec Phoebus; mixtoque ingens exorta tumultu
 
laetitia, et cuncti quae sint ea moenia quaerunt, 100
 
quo Phoebus vocet errantis iubeatque reverti?
 
Tum genitor, veterum volvens monumenta virorum,
 
Audite, O proceres ait et spes discite vestras:
 
Creta Iovis magni medio iacet insula ponto;
 
mons Idaeus ubi, et gentis cunabula nostrae. 105
 
Centum urbes habitant magnas, uberrima regna;
 
maximus unde pater, si rite audita recordor,
 
Teucrus Rhoeteas primum est advectus in oras,
 
optavitque locum regno. Nondum Ilium et arces
 
Pergameae steterant; habitabant vallibus imis. 110
 
hinc mater cultrix Cybeli Corybantiaque aera
 
Idaeumque nemus; hinc fida silentia sacris,
 
et iuncti currum dominae subiere leones.
 
Ergo agite, et, divom ducunt qua iussa, sequamur;
 
placemus ventos et Gnosia regna petamus. 115
 
Nec longo distant cursu; modo Iuppiter adsit,
 
tertia lux classem Cretaeis sistet in oris.
 
Sic fatus, meritos aris mactavit honores,
 
taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo
 
nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam. 120